- PYTHAGORAS
- I.PYTHAGORASEuagorae filius, Diodor. l. 15. f. 460. recuperavit paternum regnum et bellô Persicô stetit a partibus Alexandri, Qu. Curt. l. 4. c. 3.II.PYTHAGORASExoletus, cui Nero, in modum sollemninium coniugiroum, denupsit, C. Lecaniô, M. Liciniô Consulib.III.PYTHAGORASSamius, Mnesarchi gemmarum sculptoris filius, Italicae philosophiae princeps, auditor Pherecydis Syri, post ovius mortem Hermodamanti iam seni. Creophili Nepoti, se in disciplinam dedit. Sub quo quum satis profecisse videretur, in Aegyptum navigavit, ut illorum Theologiam, ritus moresque cognosceret. Isocrates in Busiride: Πυθαγόρας ὁ ἀφικόμενος ἐις Α῎γυπτον, καὶ μαθητὴς ἐκέινων γενόμενος, τὴν τε ἄλλην φιλοσοφίαν πρῶτος ἐις τοὺς Ε῞λληνας ἐκόμισε, καὶ περὶ τὰς θυσίας τε, καὶ τὰς ἁγιςτέιας τὰς εν τοῖς ἱεροῖς ἐπιφανέςτερον τῶν ἄλλων ἐσπούδασε. Clemens etiam in l. 1. Strom. edocet nos praeceptoris nomen: Ι῾ςτορεῖται δὲ Πυθαγόρας μόν Σώγχηδι τῷ Αἰγυπτίῳ ἀρχιπροφήτῃ μαθητεῦσαι. Quo vero adyta, ingrediendi Mysticamque Aegyptiorum philosophiam addiscendi ius haberet, περιετέμετο, circumcisus fuit a Sacerdotibus, Ibid. quem ritum in illa gente vetustissimum fuisse et ἀπ᾿ ἀρχῆς, ab initio institutum, ex Herodoto. l. 2. c. 36. 91. 104. probat Marshamus, Canone Chron. Saecul. V. Deinde Astrologiae, Chaldaicaeque disciplinae cupidus Babylonem sese contulit: ubi siderum cursus, eorumque in gentiuris hominum effectus, ut et multade religione Iudaeorum est edoctus. In patriam redux, cum Polycratis, an Sylosontis tyrannidem aegre ferret, in magnam Graeciam abiit, ibi Italicâ Sectâ constitutâ, Sapientis elogium recusavit, Philosophi appellatione contentus: quinquennali silentiô, futuros auditores; vide infra, praeparavit; totius sapientiae arcanorum scientissimus, inprimis tamen in Mathematicis exstitit admirandus. Novas in Arithmetica regulas invenit, Geome. triamque a Moeri quodam excogitatam, ad perfectionem adduxit,Abstinentiae et amicitiae constantissimae laude inclitus, Ceterum neque ridens neque flens visus est unquam, tantae apud sectatores venerationis, ut illud αὐτὸς ἔφα inde ortum. Auditores fertur habuisse non pauciores sexcentis, qui noctu ad eum confluebant; ex quibus clarissimi fuerunt Archytas Tarentinus, Alcmaeon Crotoniata, Hippasus Metapontinus, et Philolaus Crotoniata. Primus τῆς μετεμψυχώσεως, hoc est, transmigrationis animarum in alia corpora, adstructor fuit, idque ut facilius persuaderet: primum se Aethalidem Mercurii filium affirmabat. Cumque a patre optio sibi facta esset petendi quidquid vellet, exceptâ immortalitate, se ab illo petiisse, ut et vivens et vitâ functus, omnium quae contigerant, memoriam haberet. Post Aethalidae mortem, Euphorbum se fuisse aiebat, ac deinde Hermotimum, postea Delium quendam piscatorem, nomine Pyrrhum, mortuôque Pyrrhô, sefactum esse pythagoram. Hancopinionem de migratione animarum accepit ab Aegyptiis, teste Herodotô, quos testive irridet Lucianus, in dialogo Galli et Mycylli. Crotoniatis et Metapontinis leges conscripsit, populosque luxuriâ diffl ventes auctoritate ac doctrinâ ad frugalem cultum revocavit, adeo ut et mulieres integritate eius, vitaeque severitare adductae, auratas vestes, ornamentaque lasciviora, in templo Iunonis consecrarent. Accusatum Magiae eruditi excusant, quod idem de rota, ipsi a Fluddo tributa, intelligendum. Postremo cum multos annos Crotone egisset, Metapontum commigravit, ubi et supremum diem obiit, quamquam aliis alia tradentibus. De mortis genere non satis constat, cum quidam illum trucidatum, alii subitanea morte sublatum, nonnulli quoque a certo quodam, quem Philosophiam docere noluisset, cum discipulis, exustum dicant. An. 4. Olympiad. 70. Urb. Cond. 257. vel 278. aetat. 90. Quanti autemillum vivum fecerint Metapontini, post obitum eius declarârunt, aedes eius pro templo ei consecrantes, divinisque honoribus mortuom prosequentes. Quanta in venerat one sit hodieque, apud Indos, Zonae in prisis torridae incolas, a quibus sub nomine Brabma, quem pro supremo Deorum suorum habent, colitur, vide apud Petr. de Valle, Itiner tom. 4. ubi plane egregia de immanihorum Idololatrarum superstitione. Ovid. Met. l. 15. v. 60.Vir fuit hic ortu Samius: sed fugerat unaEt Samon et dominos; odioque Iyrannidis esulSponte erat, isque licet caeli regione remotos,Mente Deos adtit: et quae natura negavitVisibus humanis, oculis ea pectoris hausit.Discipulis suis per quin quennium silentium imposuit, qui ἀκουςτικοὶ propterea dicti. Sidon. Apollinaris:Asserit hoc Samius post docta silentia lustriPythagoras. ———— ————Claudian. de Consal. Manlii, v. 157.At non Pythagorae monitus, annique silentes.Laertius in Pylhagora: Καὶ αὐτοῦ οἱ μαθηταὶ κατετιθεντο τὰς οὐσίας εἰα ἒν ποιούμενοι. Πενταετίαντε ἡσύχαζον, μόνον τὸν λόγον κατακούοντες. Memin runt huius quinquennii Gellius, l. 1. c. 9. Plutarch. de curiesitate. Lucianus βίων πράσει, Hermotimo, et Gallo. Tzetzes in Chiliadibus, et alii non pauci, Animalium omnium carnibus. et a fabis religiosissime abstinebat. Unde versus apud Clementem, l. 3. Strom.Ι῏σον τοι κυάμους τρώγειν, κεφαλάς τε τοκήων.Empedocles quoque apud Gellium. l. 4. c. 11.Δειλοὶ, πάνδειλοι, κυάμων ἀπὸ χεῖρας ἔχεςθε.Fortasse tamen, cum Pythagoras et Empedocles fabis iusserint abstinere, symbolice sive aenig matice intelligi id voluerunt. Magnae cnim auctoritatis script ores tradunt, Pythagoram ipsum minime sabis abstinuisse. In his est Aristoxenus Musicus, Aristotelis auditor, qui in libro, quem de Pythagora reliquit; nullô saepius legumentô Pythagoram dicit usum, quam fabis, quoniam is cibus, et subduceret sensim alvum et levigaret. Auctor Gellius, ubi supra, qui et verba Aristoxeni adscribit, atqueaddit, eos qui diligentius rem scrutati sunt, putant, ab Empedocle per κυάμους signari testiculos quasi εἰς τὸ κυεῖν δεινοὺς, καὶ αἰτίους τοῦ κυεῖν: ac propterea non a fabulo edendo, sed a Veneris proluvio voluisse cum homines abducere. Plura reperies apud Voss. de Philos. Sectis, c. 6. et l. 4. de Hist. Graec. it emque apud Porphyrium, Diog. Laert. in Pythag. l. 8. Phot. Cod. 259. Diod. Sic. Plutarch. Clementem Alex. Aul Gellium, Eusebium, Naudaeum, apol. c. 10. Aelian. l. 17. Histor. Anim. c. 8. et Iamblichum, de vita Porphyrii. Nic. Lloydius. Hinc Pythagor aeus. Iuvenalis: Sat. 3. v. 229.Vive bidentis amans. et culti villicus borti,Unde epulum possis centam dare Pythagoraeis.Pythagorici, et Pythagoristae quomodo differant, docet Theocriti Scholiastes, in Idyll. 15. v. 5. Vide quoque supra, ubi de Italica Secta. Nomen vero Pythagoraeorum factione Cylonianâ postea exstinctum in Italia, vel maiore Graecia, habes apud Salmas. ad Solin. p. 845.IV.PYTHAGORASalius a priori, cuius patria nescitur, res Doriensium tractavit, Laert. l. 8. Verisimile est, eundem esse, qui de Rubro mari seripsit, cuius meminit Athen. l. 4. et 14. itemque Aelian. de Anim. l. 17. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.